HROTSVITHAE OPERA:  PRAEFATIO

 
 
Plures inveniuntur catholici,
cuius nos penitus expurgare nequimus facti,
qui pro cultioris facundia sermonis gentilium vanitatem
librorum utilitati praeferunt sacrarum scripturarum.
Sunt etiam alii, 
5
sacris inhaerentes paginis,
qui licet alia gentilium spernant,
Terentii tamen fingamenta frequentius lectitant et,
dum dulcedine sermonis delectantur,
nefandarum notitia rerum maculantur.
10
Unde ego, Clamor Validus Gandeshemensis,
non recusavi illum imitari dictando,
dum alii colunt legendo,
quo eodem dictationis genere,
quo turpia lasciviarum incesta feminarum recitabantur 
15
laudabilis sacrarum castimonia virginum
iuxta mei facultatem ingenioli celebraretur.
Hoc tamen facit non raro verecundari
gravique rubore perfundi, quod,
huiusmodi specie dictationis cogente 
20
detestabilem inlicite amantium dementiam
et male dulcia colloquia eorum,
quae nec nostro auditui permittuntur accommodari,
dictando mente tractavi
et stili officio designavi.
25
Sed si haec erubescendo neglegerem,
nec proposito satisfacerem
nec innocentium laudem adeo plene
iuxta meum posse exponerem, quia,
quanto blanditiae amentium ad illiciendum promptiores,
30
tanto et superni adiutoris gloria sublimior
et triumphantium victoria probatur gloriosior,
praesertim cum feminea fragilitas vinceret
et virilis robur confusioni subiaceret.
Non enim dubito, mihi ab aliquibus obici, 
35
quod huius vilitas dictationis multo inferior,
multo contractior penitusque dissimilis eius,
quem proponebam imitari, sit sententiis.
Concedo; ipsius tamen denuntio,
me in hoc iure reprehendi non posse, 
40
quasi his vellem abusive assimilari,
qui mei inertiam longe praecesserunt in scientia sublimiori.
Nec enim tantae sum iactantiae,
ut vel extremis me praesumam conferre auctorum alumnis;
sed hoc solum nitor, ut, licet 
45
nullatenus valeam apte,
supplici tamen mentis devotione acceptum
in datorem retorqueam ingenium.
Ideoque non sum adeo amatrix mei,
ut pro vitanda reprehensione Christi, 
50
qui in sanctis operatur, virtutem,
quocumque ipse dabit posse, cessam praedicare.
Si enim alicui placet mea devotio, gaudebo;
si autem vel pro mei abiectione vel pro vitiosi
sermonis rusticitate placet nulli,
55
memet ipsam tamen iuvat, quod feci, quia,
dum proprii vilitatem laboris,
in aliis meae inscientiae opusculis
heroico ligatam strophio,
in hoc dramatica vinctam serie colo,
60
perniciosas gentilium delicias abstinendo divito.