Ac sic, denuo faciens iter per mansiones aliquot, perveni ad civitatem
cuius nomen in scripturis positum legimus, id est Batanis, quae civitas
usque in hodie est. Nam et ecclesia cum episcopo vere sancto et monacho
et confessore habet et martyria aliquanta. Ipsa etiam civitas habundans
multitudine hominum est, nam et miles ibi sedet cum tribuno suo.
Unde denuo proficiscens, pervenimus in nomine Christi Dei nostri Edessam.
Ubi cum pervenissemus, statim perreximus ad ecclesiam et ad martyrium sancti
Thomae. Itaque ergo, iuxta consuetudinem factis orationibus et cetera quae
consuetudo erat fieri in locis sanctis, nec non etiam et aliquanta ipsius
sancti Thomae ibi legimus.
Ecclesia autem ibi, que est ingens et valde pulchra et nova dispositione,
ut vere digna est esse domus Dei; et quoniam multa erant quae ibi desiderabam
videre, necesse me fuit ibi stativa triduana facere.
19.4
Ac sic ergo vidi in eadem civitate martyria plurima nec non et sanctos
monachos, commanentes alios per martyria, alios longius de civitate in
secretioribus locis habentes monasteria.
Et quoniam sanctus episcopus ipsius civitatis, vir vere religiosus et
monachus et confessor, suscipiens me libenter, ait michi, "Quoniam video
te, filia, gratia religionis tam magnum laborem tibi imposuisse ut de extremis
porro terris venires ad haec loca, itaque ergo, si libenter habes, quaecumque
loca sunt hic grata ad videndum Christianis, ostendimus tibi," tunc ergo,
gratias agens Deo primum et sic ipsi, rogavi plurimum ut dignaretur facere
quod dicebat.
Itaque ergo duxit me primum ad palatium Aggari regis et ibi ostendit
michi archiotepam ipsius--ingens, simillimam, ut ipsi dicebant, marmoream,
tanti nitoris ac si de margarita esset--in cuius Aggari vultu parebat de
contra vere fuisse hunc virum satis sapientem et honoratum. Tunc ait mihi
sanctus episcopus, "Ecce rex Aggarus, qui, antequam videret Dominum, credidit
ei quia esset vere filius Dei." Nam erat et iuxta archiotipa similiter
de tali marmore facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter et
ipsa habens aliquid gratiae in vultu.
Item perintravimus in interiori parte palatii, et ibi erant fontes,
piscibus pleni, quales ego adhuc numquam vidi, id est tantae magnitudinis
et vel tam perlustres aut tam boni saporis. Nam ipsa civitas aliam aquam
penitus non habet nunc nisi eam quae de palatio exit, quae est ac si fluvius
ingens argenteus.
Et tunc retulit michi de ipsa aqua sic sanctus episcopus, dicens, "Quodam
tempore, posteaquam scripserat Aggarus rex ad Dominum et Dominus rescripserat
Aggaro per Ananiam cursorem, sicut scriptum est in ipsa epistola-- transacto
ergo aliquanto tempore, superveniunt Persi et girant civitatem istam.
Sed statim Aggarus, epistolam Domini ferens ad portam, cum omni exercitu
suo publice oravit. Et post dixit, 'Domine Iesu, tu promiseras nobis ne
aliquis hostium imgrederetur civitatem istam, et ecce nunc Persae inpugnant
nos.' Quod cum dixisset, tenens manibus levatis epistolam ipsam apertam
rex, ad subito tantae tenebrae factae sunt--foras civitatem tamen--ante
oculos Persarum, cum iam prope plicarent civitati ita ut usque tertium
miliarium de civitate essent--sed ita mox tenebris turbati sunt ut vix
castra ponerent et pergirarent in miliario tertio totam civitatem.
Ita autem turbati sunt Persae ut nunquam viderent postea qua parte in
civitate ingrederentur, sed custodirent civitatem, per giro clusam hostibus,
in miliario tamen tertio, quam tamen custodierunt mensibus aliquod.
Postmodum autem, cum viderent se nullo modo posse ingredi in civitatem,
voluerunt siti eos occidere qui in civitate erant. Nam monticulum istum
quem vides, filia, super civitate hac, in illo tempore ipse huic civitati
aquam ministrabat. Tunc, videntes hoc, Persae averterunt ipsam aquam a
civitate et fecerunt ei decursum contra ipso loco ubi ipsi castra posita
habebant.
In ea ergo die et in ea hora qua averterant Persae aquam, statim hii
fontes quos vides in eo loco iusso Dei a semel eruperunt; ex ea die hi
fontes usque in hodie permanent hic gratia Dei. Illa autem aqua quam Persae
averterant ita siccata est in ea hora ut nec ipsi haberent vel una die
quod biberent qui obsedebant civitatem, sicut tamen et usque in hodie apparet;
nam postea nunquam nec qualiscumque humor ibi apparuit usque in hodie.
Ac sic, iubente Deo, qui hoc promiserat futurum, necesse fuit eos statim
reverti ad sua, id est in Persida. Nam et postmodum, quotienscumque voluerunt
venire et expugnare hanc civitatem hostes, haec epistola prolata est et
lecta est in porta, et statim nutu Dei expulsi sunt omnes hostes."
Illud etiam retulit sanctus episcopus, eo quod hii fontes ubi eruperunt,
ante sic fuerit campus intra civitatem subiacens palatio Aggari. "Quod
palatium Aggari quasi in editiori loco positum erat, sicut et nunc paret,
ut vides. Nam consuetudo talis erat in illo tempore ut palatia, quotiensque
fabricabantur, semper in editioribus locis fierent.
Sed postmodum quam hii fontes in eo loco eruperunt, tunc ipse Aggarus
filio suo Magno, id est isti cuius archiotipa vides iuxta patre posita,
hoc palatium fecit in eo loco, ita tamen ut hii fontes intra palatium includerentur."
Postea ergo quam haec omnia retulit sanctus episcopus, ait ad me, "Eamus
nunc ad portam per quam ingressus est Ananias cursor cum illa epistola
quam dixeram." Cum ergo venissemus ad portam ipsam, sanctus episcopus fecit
orationem et legit nobis ibi ipsas epistolas, et denuo, benedicens nos,
facta est iterato oratio.
Illud etiam retulit nobis sanctus ipse, dicens eo quod, ex ea die qua
Ananias cursor per ipsam portam ingressus est cum epistola Domini usque
in praesentem diem, custodiatur ne quis immundus, ne quis lugubris per
ipsam portam transeat, sed nec corpus alicuius mortui eiciatur per ipsam
portam.
Ostendit etiam nobis sanctus episcopus memoriam Aggari vel totius familiae
ipsius, valde pulchra, sed facta more antiquo. Duxit etiam nos et ad illum
palatium superiorem quod habuerat primitus rex Aggarus, et si qua praeterea
loca erant, monstravit nobis.
lllud etiam satis mihi grato fuit, ut epistolas ipsas, sive Aggari ad
Dominum sive Domini ad Aggarum, quas nobis ibi legerat sanctus episcopus,
acciperem michi ab ipso sancto. Et licet in patria exemplaria ipsarum haberem,
tamen gratius mihi visum est ut et ibi eas de ipso acciperem, ne quid forsitan
minus ad nos in patria pervenisset; nam vere amplius est quod hic accepi.
Unde, si Deus noster Iesus iusserit et venero in patria, legitis vos, dominae
animae meae.